라틴어 문장 검색

Pleminius impotens irae, neglectam ab Scipione et nimis leviter latam suam iniuriam ratus, nec quemquam aestimare alium eam litem posse nisi qui atrocitatem eius patiendo sensisset, tribunos adtrahi ad se iussit, laceratosque omnibus quae pati corpus ullum potest suppliciis interfecit, nec satiatus vivorum poena insepultos proiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 132:1)
Sicut igitur probis probitas ipsa fit praemium ita improbis nequitia ipsa supplicium est. Iam uero quisquis afficitur poena malo se affectum esse non dubitat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 1:20)
— Feliciores, inquit, esse improbos supplicia luentes quam si eos nulla iustitiae poena coherceat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 2:6)
Deinde illo in Pannonia relicto, ipse ad Serdicam regressus, morbo ingenti occupatus sic distabuit, ut aperto et putrescenti viscere moreretur, in supplicium persecutionis iniquissimae ad auctorem scelerati praecepti iustissima poena redeunte.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 3장 4:3)
"Hercule, non patiar vel contra fas de innocente isto iuvene supplicium vos sumere, vel hunc ludificato nostro iudicio poenam noxii facinoris evadere."
(아풀레이우스, 변신, 10권 11:4)
hoc enim proprie significat, ut heu nimium virgo, nimium crudele luisti supplicium, item nunc pereat Teucrisque pio det sanguine poenas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3662)
ex quibus Honoratus trecentis milibus exsilium equitis Romani septemque amicorum eius ultimam poenam, Marcianus unius equitis Romani septingentis milibus plura supplicia arguebatur emisse;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 8:2)
timuisse illum supplicium, scisse futurum, ut liberata republica omnes poenas qui contaminassent dominas suas darent;
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Tyrannus permisit seruis dominis interemptis dominas rapere. profugerunt principes ciuitatis; inter eos qui filium et filiam habebat profectus est peregre. cum omnes serui dominas suas uitiassent, seruos eius uirginem seruauit. occiso tyranno reuer 14:3)
maxima est enim factae iniuriae poena fecisse, nec quisquam gravius adficitur quam qui ad supplicium paenitentiae traditur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 158:5)
Qui nullo perspicaciter inquisito, sine innocentium sontiumque differentia, alios verberibus vel tormentis afflictos exsulari poena damnarunt, quosdam ad infimam trusere militiam, residuos capitalibus addixere suppliciis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 3장 2:2)
— Habent igitur improbi cum puniuntur quidem boni aliquid adnexum, poenam ipsam scilicet, quae ratione iustitiae bona est, idemque cum supplicio carent inest eis aliquid ulterius mali, ipsa impunitas, quam iniquitatis merito malum esse confessus es. — Negare non possum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 3:10)
de Atimeto supplicium sumptum, validiore apud libidines prin- cipis Paride quam ut poena adficeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 22장6)
nam cum senatus consulto cautum esset, ut poena damnatorum in decimum semper diem differretur, forte accidit ut quorundam supplicii dies is esset, quo nuntiatum de Tiberio erat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 75장 2:1)
Hi in paribus delictis eandem facinorum poenam veriti ad mercennariorum militum fidem confugerunt illorum manibus, si ad supplicium poscerentur, se tutaturi aut pecunia, quanta poterat, coacta fuga salutem petiverunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 50:4)
quorum ego supplicium distuli, ut te conditorem disciplinae militaris firmatoremque consulerem de modo poenae.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 29 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION